monumenta.ch > Plinius > sectio 180

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 180
{XLIX} isdem sanari demissis in fauces iumentorum verminationes notum est, sed et combustis dentes confirmari, asinino quoque lacte percussu vexatos aut dentium eiusdem cinere, item lichene equi cum oleo infuso per aurem. est autem hoc non hippomanes, quod alioqui noxium omitto, sed in equorum genibus ac super ungulas.